CLE 00492

Floribus ut saltem re[qu]ie[s]cant membra iucundis

Aeliae carae mihi nunc hoc inclusae sepulcro,

Regina Ditis magni regis, [p]recor hoc te

(Nam meruit haec multa suis pro laudibus a me)

5

Immeritae propere soluentem fila dearum,

Quae globo Parcarum reuoluta cuncta gubernant.

Qualis enim fuerit uita, quam deinde pudica,

Si possem effari, cithara suadere ego Manes.

Haec primum casta, quot t[e] audire libenter

10

Et mundi spatia, Ditis quoque regia, norunt.

Hanc precor Elysiis iubeas consistere campis

Et myrta redimire com[a]s et tempora flore.

Lar mihi haec quondam, haec spes, haec unica uita,

Et uellet quod uellem, nollet quoque ac si ego nollem,

15

Intima nulla ei quae non mihi nota fuere,

Nec labos huic defuit, nec uellerum inscia fila,

Parca manu set larga meo in amore mariti,

Nec sine me cibus huic gratus nec munera Bacchi,

Consilio mira, cata mente, nobili fama.

20

Carmini, possessor, faueas precor, ac precor ut tu

Hanc tituli sedem uelles decorare quotannis

Et foueas aeui monumentum tempore grato,

Roscida si rosula seu grato flore amaranthi

Et multis generum pomis uariisque nouisque,

25

Vt possit toto refoueri temporis anno.

 

Hexameters