CLE 00489

Clausa iacet lapidi coniunx pia cara Sabina.

Artibus edocta superabat sola maritum.

Vox ei grata fuit, pulsabat pollice cordas.

Set cito rapta silet. ter denos duxerat annos,

5

Heu male quinque minus, set plus tres menses habebat,

Bis septemque dies uixit. hec ipsa superstes

Spectata in populo hydraula grata regebat.

Sis felix quicumque leges, te numina seruent,

Et pia uoce cane: Aelia Sabina uale.

 

vv. 1-8: Hexameters

v. 9: Other metre