CLE 00488

Altori ob meritum dicat hanc Octauius aram

Acri homini adque alacri forti fido adque uenusto,

Cui domus Assyribus fuerat, cui Quintio nomen.

Hic in flore cubat longum securus in aeuum

5

Post ter uicenos et tres bene conditus annos.

 

Hexameters