CLE 00483

Ars cui summa fuit fabricae, studium, doctrin(a) pudorque,

Quem magni artifices semper dixere magistrum.

Doctior hoc nemo fuit, potuit quem uincere nemo,

Organa qui nosset facere aquarum aut ducere cursum.

5

Hic conuiua fuit dulcis, nosset qui pascere amicos,

Ingenio studio docilis animoq(ue) benignus.

 

v. 1: Other metre

vv. 2-3: Hexameters

vv. 4-5: Other metres

v. 6: Hexameter