CLE 00477

Te rogo, praeteriens fac mora et perlege uersus

Quos ego dictaui et iussi scribere quendam.

Est mihi terra leuis merito, sed quiesco marmore clausus.

Reddedi depositum, coag(u)laui semper amicos,

5

Nullius thalamos turbaui, nemo queretur.

Coniunx kara mihi mecum bene uixit semper honeste.

Praestiti quod potui, semper sine lite recessi.

Vnus amicus erat tantum mihi qui praestitit omnia semper honeste,

T(itus) Fl(auius) Hermes u(iator) q(uaestorius).

10

Tunc meus adsidue semper bene luxit, amice, focus

 

Hexameters