Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|0467

CLE 00467

Aeternam tibi sedem Hermes aramq(ue) dicaui,

Nice, optassemque utinam tua fata, superstes

Vt mihi tu faceres, sed iniqua sorte maligna

Rapta iaces annis iam uiduata tuis.

5

Ia tibi Cybeles sint et rosa grata Diones

Et flores grati Nymphis et lilia serta,

Sitq(ue) precor meritis qui nostra parent tibi dona

Annua, et manes placida tibi nocte quiescant

Et super in nido Marathonis cantet aedon.

 

Hexameters