CLE 01552b
Huc iterum, Pietas, uenerandas erige mentes
Et mea quo nosti carmina more foue.
Ecce Secundus adest iterum, qui pectore sancto
Non monimenta patri, sed noua templa dedit.
5
Quo nunc Calliope gemino me limite cogis,
Quas iam transegi, rursus adire uias?
Nempe fuit nobis operis descriptio magni,
Diximus et iunctis saxa polita locis
Circuitus nemorum, currentes dulciter undas
10
Atque reportantes mella frequenter apes.
Hoc tamen, hoc solum nostrae puto defuit arti,
Dum cadis ad multos, ebria Musa, iocos:
In summo tremulas galli non diximus alas,
Altior extrema qui puto nube uolat,
15
Cuius si membris uocem natura dedisset,
Cogeret hic omnes surgere mane deos.
Et iam nominibus signantur limina certis,
Cernitur et titulis credula uita suis.
Opto, Secunde, geras multos feliciter annos
20
Et quae fecisti tu monimenta legas.
Elegiac couplets |