Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|0436

CLE 00436

Iam datus est finis uitae, iam paussa malorum

Vobis quas habet hoc gnatam matremq(ue) sepulcrum

Litore Phocaico pelagi ui exanimatas

Illic, unde Tagus et nobile flumen Hiberus

5

Vorsum ortus uorsum occasus fluit alter et alter,

Stagna sub Oceani Tagus et Tyrrhenica Hiberus:

Sic etenim duxere olim primordia Parcae

Et neuere super uobis uitalia fila,

Cum primum Lucina daret lucemq(ue) animamque,

10

Vt uitae diuersa dies foret unaque leti.

Nobis porro alia est trino de nemine fati

Dicta dies leti, quam propagare suopte

Visum ollis tacito arbitrio cum lege perenni,

Sisti quae cunctos iubet ad uadimonia mortis.

 

Hexameters


 EDR