CLE 00434

Tu pede qui stricto uadis per semita, uiator,

Siste rogo titulumque meum ne spreueris oro.

Bis quinos annos mensesque duos, duo soles

Ad superos feci tenere nutritus, amatus.

5

Dogmata Pythagorae sensi studiumque sophorum

Et libros legi, legi pia carmina Homeri

Siue quot Euclides abaco praescripta tulisset.

Delicias habui pariter lususque procaces.

Haec Hilarus mihi contulerat pater, ipse patronus,

10

Si non infelix contraria fata habuissem.

Nunc uero infernas sedes Acherontis ad undas

Taetraque Tartarei per sidera tendo profundi.

Effugi tumidam uitam. spes, forma ualete:

Nil mihi uobiscum est, alios deludite quaeso.

15

Haec domus aeterna est, hic sum situs, hic ero semper.

 

Hexameters


 EDR