Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|0428

CLE 00428

A male Parcarum dura de lege sororum

Raptus in his iaceo telluris sedibus atrae,

Bis septem minus ante dies quam quinque per orbes

Solis eoigenae complerem paruulus annos,

5

Nomine Longinius, praenomine Gaius olim,

Cui Proculus cognomen erat, nunc umbra nec umbra

Subter humum positus mortis tegor ecce sepulchro.

Nec minus et contra genetricis fratre creatus

(Quattuor hic annis ex quadraginta diebus

10

Maior in aeternam mersit sua lumina noctem)

Hic meus ut frater Stabiano litore mecum

Conditur, in tenebris Acherontis labitur undis.

Nunc tibi ne graue sit, felix quicumque uiator,

Dicere: si sapiunt aliquid post funera Manes,

15

Antoni et Proculi molliter ossa cubent.

 

Hexameters


 EDR