CLE 01541

Tu qui praeteries spectas mortis monumentum meum

      Aspice quam misere sit data uita mihi.

Annorum nouem uixi dulcissima parentibus meis,

In (decimum) ascendens animam deposui meam.

5

Hoc tantum testor te, lapis, ossa requiescas

Ne te uelis esse graues.

 

vv. 1-2: Elegiac couplets

v. 3: Commatic meter

v. 4: Iambic meter

v. 5: Hexameter

v. 6: Commatic meter