CLE 01537a

Tu qui tendis iter properatim, siste parumper,

      Si graue non animost, fataque acerba lege.

Ter senos aetas mea cum processit in annos

Et me specie florentem mei uidere sodales,

5

Preuenere diem meae crudelia Fata

      Et raptam inferna me posuere ratem.

Hoc lecto elogio iuuenes miserete iacentis

      Et dic discedens: sit tibi terra leuis.

 

vv. 1-2: Elegiac couplets

vv. 3-4: Hexameters

vv. 5-8: Elegiac couplets