Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|0400

CLE 00400

Musica cum cantu resonares carmina mire,

Adtas parue puer, dulci celebratus amore,

Morte graui raptus taetra defungeris (h)ora

Immeritus decimo praegressus nobilis anno.

5

Set te noster amor memori pietate reformat,

At quamuis te terra tegat, miserabilis, ima,

Sic dolor in paruo crescit referente sepulcro.

 

Hexameters