CLE 00397

Rapta sinu matris iacet hic miserabilis infans

Ante nouem plenos lunae quam uiueret orbes.

Hanc pater et mater maesti fleuere iacentem

Paruaque marmoreo clauserunt membra sepulchro.

 

Hexameters