CLE 00395

Secreti Manes qui regna Acherusia Ditis

Incolitis, quos parua petunt post lumina uitae

Exiguus cin(i)s et simulacrum corpo(r)is umbra:

Insontis gnate genitor spe captus iniqua

5

Supremum hunc nate miserandus defleo finem.

 

Hexameters