CLE 00389

[Fortuna]ta fui et uixi te digna [marit]o,

Set nimium subito fatali[s me abstul]it hora.

Hic ego secure iace[o consump]ta per ignes.

Et tu mortal[em te sic na]tum esse memento,

5

Nam [nulli fas est] uotis excedere fata.

[Nec mea plus i]usto sit mors tibi [causa doloris].

 

Hexameters