CIL 06, 17130 = CLE 00963

'O iucundum lumen superum, o uitae iucunda uoluptas,

Florenti si non succederet inuidia.

Inuidus aurato surrexit mihi Lucifer astro,

Cum miseram me urgeret inuidia.

5

Bis duodenos annos iam processerat aetas,

      Cum me ex luce expulit officium.

Sed te nunc, Pietas, uenerorque precorque

Vt bene pro meriteis hilares Hilaram,

Quae me seruili nomine preiuat

10

Et dulci suo participat cinerem.

Sed tu, adulescens, quem Phrygia edidit tellus,

Desiste lamenteis me exciere.

Namque tua officia grata mihi in luce fuerunt

Et nunc demum ad cinerem.

Regio I Latium et Campania / Località: Roma
Datazione: 12 a.C.

Praescriptum: Egnatuleia |(mulieris) l(iberta) Urbana / hic sita est

Postscriptum: IV K(alendas) Sex(tiles) P(ublio) Q(uirinio) C(aio) V(algio) c(onsulibus)

EDCS
EDR
TM

 

Reference basis text: CLE 00963

Editing of the digital edition: A. Prontera (2022)

 

vv. 1-2: Other meters

v. 3: Hexameter

v. 4: Other meter

vv. 5-6: Elegiac couplets

vv. 7-9: Other meters

v. 10: Pentameter

vv. 11-14: Hexameters-Other meters