Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|0371

CLE 00371

Impensae causam, titulum qui perlegis, audi

Et iustam quaeso pietatis percipe curam.

Quis uera ut cupiant concorde uiuere mens est,

Hos animos spectent atq(ue) haec exempla sequantur.

5

Haec loca, dum uiuent, libeat bene cuncta tueri

Post obitumq(ue) suum tradant tum deinde futuris,

Ne deserta uacent ignotis deuia busta,

Sed tuta aeterno maneant, si dicere fas est.

 

Hexameters


 EDR