CLE 00369

Cernis ut orba meis, hospes, monumenta locaui

Et tristis senior natos miseranda requiro.

Exemplis referenda mea est deserta senectus,

Vt steriles uere possint gaudere maritae

 

Hexameters


 EDR