Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|0367

CLE 00367

Aspicite hanc speciem, iuuenes, miserabilis hora

Quoi lucem eripuit caroque uiro dedit luctum.

Hic uobeis dignis una mecum dedit hoc monumentum.

Haec a uobeis merito data nobis praemia laetor,

5

Quod species nostras titulo dignas esse putastis.

Nunc rogo quod sequitur, semper nostri meminisse uelitis.

[Ho]c quoque cura uelit uestra laude tributum,

[Cu]m fatum tulerit, una eius mecum condere ossa loco.

 

vv. 1-5: Hexameters

vv. 6-8: Other metres



 EDR