CLE 00346

Armiger ecce Iouis Ganymede(m) sustulit alis,

Porrigat ut ciatos dis conuiualibus apto[s.

Legibus inferni motis Proserpina reddi

Eurydicen iussit, sed eam Mors atra reduxit.

5

Mater larga Ceres miserata fame pereuntes

Triptolemi manibus commisit seminis usus.

Scilla metens crinem mercatur crimine [...]

<>

 

Hexameters