CLE 00312

Culmen apostolicum cum Caelestinus haberet

Primus et in toto fulgeret episcopus orbe,

Haec quae miraris fundauit presbyter urbis

Illyrica de gente Petrus, uir nomine tanto

5

Dignus, ab exortu Christi nutritus in aula,

Pauperib(us) locuples, sibi pauper, qui bona uitae

Praesentis fugiens meruit sperare futuram.

 

Hexameters