CLE 00302

Felix militiae sumpsit deuota Iouinus

Cingula uirtutum culmen prouectus in altum

Bisque datus meritis equitum peditumque magister

Extulit aeternum saeclorum in saecula nomen.

5

Sed pietate graui tanta haec praeconia uicit

Insignesque triumphos relligione dicauit,

Vt quem fama dabat rebus superaret honorem

Et uitam factis posset sperare perennem.

Conscius hic sancto manantis fonte salutis

10

Sedem uiuacem moribundis ponere membris,

Corporis hospitium, laetus metator adornat,

Reddendos uitae saluari prouidet artus.

Omnipotens Christus, iudex uenerabilis atque

Terribilis, pie longanimis, spes fida precantum

15

Nobilis eximios famulis non imputat actus,

Plus iusto fidei ac pietatis praemia uincant.

 

Hexameters