CLE 00273

Alma lauacrorum de sa[xis deci]do lympha

Et sunt ex lapide perfect[a]e pi[scina]e pulchrae

Laetis inque locis natus la[cus. haec] tamen ipsis

Tunc cum sospes erat coniux, s[acraui]t in usum

5

Emeritis quondam Alexand[r]e[o] nomine dignae.

Raucisoni lapidoso cadunt [iam fon]te liquores.

Tam laudati operis dominus ue[teranus] et auctor

In suae memoriam uoluit conse[crare] maritae.

Vt tamen et lector nomen [cognosce]re possis,

10

Singulae declarant exordia [litter]ae primae:

Aelia cum Tertia subole de coniuge [cas]ta.

 

Hexameters