Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|0271

CLE 00271

Inuicti ueneranda ducis per saecula uellent

Victrices Musae, Pallas, crinitus Apollo

Laeta serenifico defundere carmina caelo,

Intemerata malas hominum set numina fraudes

5

Iurgiaque arcanis et perfida pectora curis

Fugere. Hadriani tamen ad pia saecula uerti

Ausa per occultas remeant rimata latebras,

Vt spirent cautes ac tempora prisca salute[nt].

Sacra Mamertino sonuerunt praeside sig[na].

10

Tum superum manifesta fides stetit: inclutu[s heros]

Inachias sospes diti pede pressit harena[s].

Namque inter celsi densata sedilia tem[pli],

Incola quo plebes tectis effunditur a[ltis],

Munera caeli[colum ...]

 

Hexameters