Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|0256

CLE 00256

Incola Tifatae, uenatibus incluta uirgo,

Haec, Latona, tuis statuit miracula templis

Cunctis notus homo, siluarum cultor et ipse,

Laudibus immensis uitae qui seruat honorem,

5

Delmatius signo, prisco de nomine Laetus.

Credo quidem donum nullis hoc antea natum

Collibus aut siluis: tantum caput explicat umbris

<>

 

Hexameters


 EDR