Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|0250

CLE 00250

Magne deum, Siluane potens, sanctissime pastor,

Qui nemus Idaeum Romanaque castra gubernas,

Mellea quod docilis iunctast tibi fistula cera,

Namque procul certe uicinus iungitur amnis,

5

Labitur unda leui per roscida prata Tirinus

Gurgite non alto nitidis argenteus undis,

Et teneram ab radice ferens, Siluane, cupressum:

Adsis huc mihi, sancte, fauens numenq(ue) reportes,

Quod tibi pro meritis simulacrum aramq(ue) dicaui

10

Haec ego quae feci dominorum causa salutis

Et mea proque meis orans uitamq(ue) benignam

Officiumque gerens. fautor tu dexter adesto,

Dum tibi quae refero quaeq(ue) aris, inclute, reddo

Ex uoto meritoque libens mea dicta resoluo

15

Ille ego qui inserui nomen in ara meum.

Nunc uos o laeti bene gestis corpora rebus

Procurate uiri et semper sperate futurum.

 

Hexameters