CLE 00249

Tu quae Tarpeio coleris uicina Tonanti,

Votorum uindex semper Fortuna meorum,

Accipe quae pietas ponit tibi dona merenti

Effigiem nostri conseruatura parentis.

5

Cuius ne taceat memorandum littera nomen,

Caesius hic idemq(ue) Titus Primusq(ue) uocatur.

Qui largae Cereris messes fructusq(ue) renatos

Digerit in pretium, cui constat fama fidesq(ue)

Et qui diuitias uincit pudor, ire per illos

10

Consuetus portus cura studioq(ue) laboris,

Litor(a) qui praestant fessis tutissima nautis,

Notus in urbe sacra, notus quoq(ue) finibus illis

Quos Vmber sulcare solet, quos Tuscus arator.

Omnibus hic annis uotorum more suorum

15

Centenas adicit numero crescente coronas

Fortunae simulacra colens et Apollinis aras

Arcanumq(ue) Iouem, quorum consentit in illo

Maiestas longae promittens tempora uitae.

Accipe posteritas quod per tua saecula narres.

20

Taurinus cari iussus pietate parentis

Hoc posuit donum, quod nec sententia Mortis

Vincere nec poterit Fatorum summa potestas,

Sed populi saluo semper rumore manebit.

 

Hexameters


 EDR