CLE 01409

Quam male sors leti confundit prospera uitae,

      Vt citius terris quod placet eripiat.

Protulerant iuuenem caelesti munere saecla,

      Cui pietas fidei gratia comis erat,

5

Iustitia clarum, meritis animoque beatum,

      Moribus eximiis, nobilitate probum.

Sed breue tempus habet munus quodcumq(ue) deorum,

      Inuida Domitium fata tulere sibi.

Communis sapiens humilis moderatus honestus,

10

      Credere uix possis: ista potens habui.

 

Elegiac couplets