CLE 00640 = CIL 05, 01710 = InscrAqu-03, 03198 = Masaro-2017, 00046

Nomine quae Solida uixit cum coniuge sanctae

Clara genus et pulcra gena sed plena pudoris,

Hic iacet extremum fatis oppressa sinistris.

Hec eadem nox una dedit talamosque necemque,

5

Aurea bis denos aetas cum stringeret annos,

Quattuor ast dederat solacia digna marito.

Pignore caro tamen uacuum soluta cubile

Pergit ad occasus, quoniam sors omnia uoluit

Cuius pro meritis pulcram de marmore sedem,

10

Valeriane, dolens comuni in pace parasti.

Regio X Venetia et Histria / Località: Aquileia
Datazione: 350-450 d.C.

Postscriptum: deposita IIII Idus Septembris

EDCS
EDR

 

Testo base di riferimento: CLE 00640

Cura dell'edizione digitale: A. Prontera, 2022

 

Esametri