Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|0213

CLE 00213

Iuuenis Sereni triste cernitis marmor,

Pater supremis quod sacrauit et frater

Pietate mira perditum dolens fratrem,

Quem fleuit omnis planctibus nouis turba,

5

Quod interisset forma, flos, pudor simplex.

Dole meator, quisquis hoc legis carmen,

Et ut meretur anima, lacrimam accomoda.

 

Iambic metres


 EDR