Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|0190

CLE 00190

Adeste amici, fruamur tempus bonum,

Epulemur laeti, uita dum parua manet,

Baccho madentes, hilaris sit concordia.

Eadem fecerunt hi cuncti cum uiuerent,

5

Dederunt acceperunt, dum essent, fruniti sunt.

Et nos antiquorum emitemur tempora.

Viue dum uiuis, nec quidquam denegaueris

Animo indulgere, quem commodauit deus.

 

 

Reference basis text: CLE 190

Editing of the digital edition: L. Sansone di Campobianco (2009)

 

Iambic metres


 EDR