CLE 00610 = CIL 05, 06693 = ILVercel 00031
Aionii salue, doleas ne fata suprema,
Sic Fortuna tibi dederat transcurrere uitam,
Omnes mortales eadem nam sorte tenemur.
Gratiae si uitae, famae si nomen honestum,
5
Si charites aliquae, laud[is] s[i gl]oria summa,
Omnia sunt tecum. qui[s] enim, [d]um [uita] manebat,
Non sibi pro uoto uolui[t] cogno[s]c[ere m]at[re]m?
Te lyra, te cithara mira cum uoce fleuerunt,
Te iuuenes cuncti patriae fleuere dolente[s],
10
Quis lacrimae numquam poterint sedare dolorem.
[P]urpurei flores mutati [lumi]ne pulchro
Depinge]nt tumulum, titu[li q]uem littera fulgens
Declarat niueo lapidis distincta metallo.
7
cogno[s]c[ere m]at[re]m rest. Bücheler; cognos[cere Proclam] rest. De Gregory, Mommsen
11
[lumi]ne suppl. Bücheler; [grami]ne suppl. Cholodniak
12
Depinge]nt suppl. Bücheler; [de]pin[gu]nt suppl. Cholodniak; exornant coni. Mommsen sed lapide discrepante
Regio IX Transpadana / Località: Vercellae / Vercelli
Datazione: 100-200 d.C.
Praescriptum: D(is) aeoni chaere M(anibus) / Lolliae Proclae
Postscriptum: parentes
EDCS
EDR
Testo base di riferimento: CE 00610
Cura dell'edizione digitale: A. Prontera, 2022
Bücheler = F. Bücheler, Carmina Latina Epigraphica, I-II, Lipsiae 1895-1897
Cholodniak = J. Cholodniak, Carmina Sepulcralia Latina, Petropoli 1897
De Gregory = G. De Gregory, Istoria della vercellese letteratura ed arti, I, Torino 1819, p. 62
Mommsen = Th. Mommsen, Corpus Inscriptionum Latinarum (CIL) V.2: Inscriptiones Galliae Cisalpinae Latinae, Berolini 1877
Esametri |