CLE 00487 = CIL 14, 00636 = Louvre 00602
Hic iam nunc situs est quondam praestantius ille
Omnib(us) in terris fama uitaque probatus.
Hic fuit ad superos felix, quo non felicior alter
Aut fuit aut uixit, simplex bonus atque beatus.
5
Numquam tristis erat, laetus gaudebat ubique,
Nec senib(us) similis mortem cupiebat obire,
Set timuit mortem nec se mori posse putabat.
Hunc coniunx posuit terrae et sua tristia fleuit
Vulnera, quae sic sit caro uiduata marito.
Regio I Latium et Campania / Località: Ostia Antica
Datazione: 130-170 d.C.
Praescriptum: D(is) M(anibus) / P(ubli) Aufidi Epic/teti / vixit annis / LXXVII me(n)si(bus) / V diebus XV / d(is) Aufidi M(anibus)
EDCS
EDR
Testo base di riferimento: CLE 00487
Cura dell'edizione digitale: A. Prontera, 2022
Esametri |