CLE 00465 = Alumnus 00120 = CAG-13-04, p 398 = CIL 12, 00533 = Courtney 1995, 00199 = ILN-03, 00041
Paulo siste gradum, iuuenis pie, quaeso, uiator,
Vt mea per titulum noris sic inuida fata.
Vno minus quam bis denos ego uixi per annos
Integer innocuus semper pia mente probatus,
5
Qui docili lusu iuuenum bene doctus harenis
Pulcher et ille fui uariis circumdatus armis.
Saepe feras lusi, medicus tamen is quoque uixi
Et comes ursaris, comes his qui uictima sacris
Caedere saepe solent et qui nouo tempore ueris
10
Floribus intextis refouent simulacra deorum.
Nomen si quaeris, titulus tibi uera fatetur:
Sex. Iul. Felicissimus.
Sex. Iulius Felix alumno incompara[bili et] Felicitas f[ilio]?
Tu qui cumque legis titulum ferale sepulti,
15
Qui fuerim, quae uota mihi, quae gloria, disce.
Bis denos uixi depletis mensibus annos
Et uirtute potens et pulcher flore iuuentae
[E]t qui praeferrer populi laudantis amore.
[Q]uit mea damna doles? fati non uincitur ordo.
20
[Re]s hominum sic sunt ut [cit]rea poma:
[Aut matur]a cadunt aut [immatura] leguntur.
20
[Re]s ... [cit]rea; [Fata] ... [citrea persi]ca rest. Garrucci; [progeni]es ... [pendul]a rest. Le Blant; [spe]s ... [citr]ea suppl. Courtney
21
[Aut matur]a ... [immatura] rest. Garrucci, Bücheler; [immatur]a ... [tempestiva] rest. Le Blant
Provincia: Gallia Narbonensis / Località: Aquae Sextiae / Aix-en-Provence
Datazione: 150-200 d.C.
EDCS
TM
Testo base di riferimento: CLE 00465
Cura dell'edizione digitale: A. Prontera, 2022
Bücheler = F. Bücheler, Carmina Latina Epigraphica, I-II, Lipsiae 1895-1897
Courtney = E. Courtney, Musa Lapidaria: A Selection of Latin Verse Inscriptions, Atlanta 1995
Garrucci = R. Garrucci, Dissertazioni archeologiche di argomento vario II, Roma 1875, p. 92-94
Le Blant = E. Le Blant, Restitution d'une inscription métrique, "Mémoires de la société impériale des Antiquaires de France" 6, 1862, pp. 47-49
Esametri |