CLE 00437 = Cholodniak 01153 = CIL 09, 04796 = CLERegio-IV 00083 = Courtney 00128** = D 07542

Liber nunc curis fuerim qui, respice lector.

Notus in urbe sacra uendenda pelle caprina,

Exhibui merces popularibus usibus aptas,

Rara fides cuius laudata est semper ubique.

5

Vita beata fuit, struxi mihi marmora, feci

Secure, solui semper fiscalia manceps,

In cunctis simplex contractibus, omnibus aequus

Vt potui, nec non subueni saepe petenti,

Semper honorificus, semper communis amicis.

10

Maior ad[huc] hic laudis honor, potior quoque cunctis,

Ipse meis quod constitui tutamina membris

Talia, que feci non tam mihi prouidus uni,

Heredum quoque cura fuit. tenet omnia secum,

Re propria quicumque iacet. me fama loquetur:

15

Exemplum laudis uixi dum uita manebat,

Sollicitus multis requiem feci quoque multis.

Regio IV Samnium / Località: Forum Novum / Vescovio
Datazione: 50-300 d.C.

Praescriptum: D(is) M(anibus)
Postscriptum: L(ucius) Nerusius Mithres

EDCS

 

Testo base di riferimento: CLE 00437

Cura dell'edizione digitale: A. Prontera, 2022

 

Esametri