CLE 01225

Gaius Tutilius Rufinus nominor ille,

      Annos qui uitae linquo nouem atque decem.

Heu scelus, heu crudele nefas facinusque tremendum

      Cum fatiare uides quam miser est genitor,

5

Qui me conspexit moribundum, qui mea clausit

      Lumina diuersis aetatis uicibus.

Quos non ille prius, qua non ego uoce rogaui

      Infelix superos? nec ualuere preces,

Sed uis maior agit mortis. iam iamque parens aut

10

      Mecum semper eris, aut dolor una obiet.

 

Elegiac couplets