Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|0024

CLE 00024

Imminet Leoni Virgo caelesti situ

Spicifera, iusti inuentrix, urbium conditrix,

Ex quis muneribus nosse contigit deos,

 

Ergo eadem mater diuum, Pax, Virtus, Ceres,

5

Dea Syria, lance uitam et iura pensitans.

In caelo uisum Syria sidus edidit

Libyae colendum. inde cuncti didicimus.

Ita intellexit numine inductus tuo

Marcus Caecilius Donatianus militans

10

Tribunus in praefecto dono principis.

 

 

Reference basis text: CLE 24

Editing of the digital edition: L. Sansone di Campobianco (2009)

 

Iambic metres