CLE 00420 = Cholodniak 00253 = CIL 10, 02311

[Qui] legis hunc titulum, quid no[men] scire laboras,

[Qua]e fuerim, quo nupta uiro [libe]rtaue quoius,

[An]nos quod tulerim mec[um]? miserabere certe,

[Si] scieris. ergo ne sit dolor, hoc precor audi:

5

[O]mnia cum uita pereunt et inania fiunt.

[Qu]atinus hoc uulgo persuasum credimus, hospes,

[In]dicia ut uitae titulo conscripta relinquat,

[Ne] graue sit, quaeso, paucis cognoscere casus

[Quo]s tulerim dubios et quam sit dira cupido

10

[Vlter]ius nascentem aliquem procedere hora.

[Terti]us a decimo cum me produceret annus,

[Coni]ugis adsumpsi nomen gremiumque resolui.

[At n]on ut uotis pepigi, me fata tulerunt.

[Temp]ore nam exiguo felix haec omina traxi

15

[Coeran]i et Blandae opibus decorata prius quam

[Saeua] per obscurum serpens mors cuncta resoluit.

[Terti]us insurgens mihi sol cum coniuge uisus,

[Non t]amen omnino, et quintae uix deinde kalendae.

[Hinc me] igitur nosces sextum decimumque tulisse

20

[Annu]m quem uitae finem mihi [fata dederunt].

[Condidit] hanc sedem coniunx m[aerensque diemque]

[Expectans] mihi quo felix [societur in aeuum].

1

[Qui] ... no[men] suppl. Bücheler, Cholodniak

10

[Vlter]ius suppl. Bücheler, Cholodniak, Mommsen

15

[Coeran]i et Blandae suppl. Nohl sed corrupto metro; [uix fortunae] et Blandae suppl. Guarini; [larg]is et Blandae coni. Haupt

16

[Saeua] suppl.

17

[Terti]us; [ulti]mus suppl. Guarini

18

[Non t]amen suppl. Bücheler; [sed t]amen coni. Haupt

19

[Hinc me]; [annum] suppl. Guarini

20

[fata dederunt]; [fata fuisse dederunt] suppl. Guarini qui qui ineuntem versum in "quem vitae" fecit

21

[Condidit] ... m[aerensque diemque]; [nunc meus] ... [post fata dicavit] suppl. Guarini

22

[Expectans] ... [societur in aeuum]; [infelix] ... [quondam esse uidebar] suppl. Guarini

Regio I Latium et Campania / Località: Puteoli / Pozzuoli
Datazione: 1-100 d.C.

Praescriptum: [C]occeiae Thallusae Cocce[iae] / annos natae XVI L(ucius) I[...] / Cocceius Coeranus Bland[ae] / uxori

EDCS
EDR

 

Reference basis text: CLE 00420

Editing of the digital edition: A. Prontera, 2022

 

Bücheler = F. Bücheler, Carmina Latina Epigraphica, I-II, Lipsiae 1895-1897

Cholodniak = J. Cholodniak, Carmina Sepulcralia Latina, Petropoli 1897

Guarini = R. Guarini, In selecta quaedam veterum monumenta suppetiae. Commentarium VIII, Neapoli 1825

Haupt = M. Haupt apud F. Bücheler, Carmina Latina Epigraphica, I, Lipsiae 1895

Mommsen = Th. Mommsen, Corpus Inscriptionim Latinarum (CIL), X,1: Inscriptiones Bruttiorum Lucaniae Campaniae Siciliae Sardiniae Latinae, Berolini 1883

Nohl = H. Nohl apud Th. Mommsen, Corpus Inscriptionum Latinarum (CIL), X,1: Inscriptiones Bruttiorum Lucaniae Campaniae Siciliae Sardiniae, Berolini 1883

Hexameters