CLE 01181

Quod uiua merui, moriens quot et ipsa rogaui,

      Coniugis hoc maesti reddidit ecce fides.

Si[t] licet infernae noctis tristissimus horror,

      Me tamen illius credo iacere toris.

5

Te, pie possessor siue colone, precor,

Ne patiare meis tumulis increscere siluas:

      Sic tibi dona Ceres larga det et Bromius.

 

vv. 1-4: Elegiac couplets

v. 5: Pentameter

vv. 6-7: Elegiac couplets



 EDR