CIL 06, 15546 = CLE 00493 = Cholodniak 00101

Non aequos Parcae statuistis stamina uitae,

Tam bene compositos potuistis sede tenere.

      Amissa est coniunx, cur ego et ipse moror?

Si felix essem, Piste mea uiuere debuit

5

Tristia contigerum, qui amissa coniuge uiuo.

Nil est tam miserum quam totam perdere uitam

Nec uitae nasci.

Dura peregistis crudelia pensa sorores,

Ruptaque deficiunt in primo munere fusi:

10

O nimis iniustae ter denos dare munus in annos.

Deceptus (grauius fatum, sic pressit egestas)

      Dum uitam tulero, Primus Pistes lugea coniugium.

Regio I Latium et Campania / Località: Roma
Datazione: 1-100 d.C.

Praescriptum: Dis Manibus / Claudiae Pistes / Primus coniugi / optumae sanctae / et piae bene meritae

EDCS
EDR
ACE-CIL

 

Reference basis text: CLE 00493

Editing of the digital edition: A. Prontera (2022)

 

v. 1: Hexameter

vv. 2-3: Elegiac couplets

vv. 4-6: Hexameters

v. 7: Other meter

vv. 8-10: Hexameters

vv. 11-12: Elegiac couplets