CLE 01123

Quod uoto petiere suis plerumque parentes,

      Cuncta tibi dignae, Caesia, con[t]iger[u]nt,

Lanifici praeclara fides pietatis alumna,

      Priscae praecipue fama pudicitiae.

5

Te rogo, praeteriens dicas: s(it) t(ibi) t(erra) l(euis).

 

vv. 1-4: Elegiac couplets

v. 5: Other meter