CLE 01044

<>

      [...]i terra quam pro[c]ul a patria,

Morib(us) et form[a p]ariter laudabilis, ut quis

      Cernere non posset, pulchrior an melior.

5

Nunc [t]umulus super et super est Petronia nomen:

      Annos bis denos adq(ue) duos tetuli.

[... m]ari[t]i

      Qui caruit uita, quom caret hac anima,

Nec carum cinerem at terram asportare paternam

10

      Quiuit, et hic miserum ut discruciet stimulus.

 

Elegiac couplets