CLE 00111 = CCCA-03, 00246 = CIL 06, 01779 = D 01259 = RICIS-02, 00501/0180

[Sple]ndor parentum nil mihi maius dedit,

[Quam] quod marito digna iam tum uisa sum.

[S]ed lumen omne uel decus nomen uiri,

Agori, superbo qui creatus germine

5

Patriam, senatum coniugemq(ue) inluminas

Probitate mentis, moribus, studiis simul,

Virtutis apicem quis supremum nanctus es.

Tu namque quidquid lingua utraq(ue) est proditum

Cura soforum, porta quis caeli patet,

10

Vel quae periti condidere carmina

 

Vel quae solutis uocibus sunt edita,

Meliora reddis quam legendo sumpseras.

Sed ista parua: tu pius mystes sacris

Teletis reperta mentis arcano premis

15

Diuumque numen multiplex doctus colis

Sociam benigne coniugem nectens sacris

Hominum deumque consciam ac fidam tibi.

Quid nunc honores aut potestates loquar

Hominumque uotis adpetita gaudia?

20

Quae tu caduca ac parua semper autumans

Diuum sacerdos infulis celsus clues.

Tu me, marite, disciplinarum bono

Puram ac pudicam sorte mortis eximens

In templa ducis ac famulam diuis dicas.

25

Te teste cunctis imbuor mysteriis,

Tu Dindymenes Atteosque antistitem

Teletis honoras taureis consors pius,

Hecates ministram trina secreta edoces

Cererisque Graiae tu sacris dignam paras.

30

Te propter omnis me beatam, me piam

Celebrant, quod ipse me bonam disseminas,

Totum per orbem ignota noscor omnibus.

Nam te marito cur placere non queam?

Exempla de me Romulae matres petunt

35

Subolemque pulchram, si tuae similis, putant.

Optant probantque nunc uiri nunc feminae

Quae tu magister indidisti insignia.

His nunc ademptis maesta coniunx maceror,

Felix, maritum si superstitem mihi

40

Diui dedissent, sed tamen felix, tua

Quia sum fuique postque mortem mox ero.

 

'Paulina nostri pectoris consortio,

Fomes pudoris, castitatis uinculum

Amorque purus et fides caelo sata,

45

Arcana mentis cui reclusa credidi,

Munus deorum qui maritalem torum

Nectunt amicis et pudicis nexibus,

Pietate matris, coniugali gratia,

Nexu sororis, filiae modestia

50

Et quanta amicis iungimur fiducia,

Aetatis usu, consecrandi foedere,

Iugi fideli simplici concordia

Iuuans maritum, diligens ornans colens'.

'Paulina ueri et castitatis conscia,

55

Dicata templis atq(ue) amica numinum,

Sibi maritum praeferens, Romam uiro,

Pudens fidelis pura mente et corpore,

Benigna cunctis, utilis penatibus,

Calda.....

7

nanctus; nactus norm.

Regio I Latium et Campania / Località: Roma
Datazione: 384-387 d.C

Praescriptum:
1) D(is) M(anibus) / Vettius Agorius Praetextatus / augur p[o]ntifex Vestae / pontifex Sol[is] quindecemvir / curialis Herc[u]lis sacratus / Libero et Eleusiniis hierophanta / neocorus tauroboliatus / pater patrum in [r]e publica vero / quaestor candidatus / pr(a)etor urbanus / corrector Tusciae et Umbriae / consularis Lusitaniae / proconsule Achaiae / praefectus urbi / legatus a senatu missus V / praefectus praetorio II Italiae / et Illyrici / consul ordinarius / designatus / et Aconia Fabia Paulina c(larissima) f(emina) / sacrata Cereri et Eleusiniis / sacrata apud (A)eginam Hecatae / tauroboliata hierophantria / hi coniuncti simul vixerunt ann(os) XL // Vettius Agorius Praetextatus / Paulinae coniugi / Paulina veri et castitatis conscia / dicata templis atq(ue) amica numinum / sibi maritum praeferens Romam viro / pudens fidelis pura mente et corpore / benigna cunctis utilis penatibus / cae[le]s[tium iam sede semper mec]u[m e]ri[s] //

2) Vettius Agorius Praetextatus / Paulinae coniugi / Paulina nostri pectoris consortio

EDCS
EDH
EDR
PPRET
ACE-CIL
ACE-CIL

 

Reference basis text: CLE 00111

Editing of the digital edition: L. Sansone di Campobianco, 2009 - A. Prontera, 2022

 

Iambic meters