CLE 00098 = Alumnus 00282 = CIL 11, 01118

Seu mortis miseret seu te uitae, perlige:

Nomen Xanthippe, Iaia eaedem ludicro,

Quot exprimens dolore fugit anima corpore,

 

Hic conquiescit cunis terrae mollibus,

5

Quam trino annorum filo proterentia

Nouem post mensum Fata conficiunt malo,

Lues ignita torret ultra quot dies,

Venusta amoena intellegens et garrula.

Quam siqua pietas insitast caelestibus,

10

Viuenti ingenio soli et luci reddite,

Altoris memorem, quem parentes dixerant

Cum primum natust Lucilianum Cassium.

2

eaedem leg. Bücheler; eadem leg. Cholodniak

9

insitast; insita est norm.

12

natust; natus est suppl.

Regio VIII Aemilia / Località: Parma
Datazione: 200-300 d.C.

Praescriptum: D(is) M(anibus) / Xanthippes sive Iaiae / C(aius) Cassius Lucilianus / alumnae dulcissim(a)e

EDCS
EDR

 

Reference basis text: CLE 00098

Editing of the digital edition: L. Sansone di Campobianco, 2009 - A. Prontera, 2022

 

Bücheler = F. Bücheler, Carmina Latina Epigraphica, I-II, Lipsiae 1895-1897

Cholodniak = J. Cholodniak, Carmina Sepulcralia Latina, Petropoli 1897

Iambic meters