CLE 00089 = CIL 06, 09632 = CIL 06, 33813

Seu stupor est huic studio siue est insania nomen,

Omnis ab hac cura cura leuata mea est.

Monumentum apsolui et impensa mea,

Amica Tellus ut det hospitium ossibus,

5

Quod omnes rogant sed felices impetrant.

Nam quid egregium quidue cupiendum est magis

Quam ube lucem libertatis acceperis,

Lassam senectae spiritum ibi deponere?

Quod innocentis signum est maximum.

3

apsolui; absolui norm.

7

ube; ubi norm.

Regio I Latium et Campania / Località: Roma
Datazione: 50-150 d.C.

Praescriptum: L(ucius) Valerius Zabdae mercatoris venalici l(ibertus) Aries

EDCS
EDR

 

Reference basis text: CLE 00089

Editing of the digital edition: L. Sansone di Campobianco, 2009 - A. Prontera, 2022

 

Iambic meters