CLE 00063 = CIL 05, 06808 = CIL 01, 02161 = InscrIt-11-02, 00032

Hospes resiste et tumulum hunc excelsum aspic[...],

Quo continentur ossa paruae aetatulae.

Sepulta heic sita sum, uerna quoius aetatula.

Grauitatem officio et lanificio praestitei.

5

Queror fortunae cassum tam iniquom et graue[...].

Nomen si quaeras, exoriatur Saluiae.

Valebis hospes, opto ut seis felicior.

1

aspic[...]; aspice Bücheler

5

graue[...]; graue[m] coni. Bücheler

7

seis; sis norm.

Regio XI Transpadana / Località: Eporedia / Ivrea
Datazione: ?

Praescriptum: C(ai) Paguri C(ai) l(iberti) Gelot[i]s

EDCS

 

Reference basis text: CLE 00063

Editing of the digital edition: L. Sansone di Campobianco, 2009 - A. Prontera, 2022

 

Bücheler = F. Bücheler, Carmina Latina Epigraphica, I-II, Lipsiae 1895-1897

Buecheler = CLE 63

Iambic meters