CLE 00610
Aionii salue, doleas ne fata suprema,
Sic Fortuna tibi dederat transcurrere uitam,
Omnes mortales eadem nam sorte tenemur.
Gratiae si uitae, famae si nomen honestum,
5
Si charites aliquae, laud[is] s[i gl]oria summa,
Omnia sunt tecum. qui[s] enim, [d]um [uita] manebat,
Non sibi pro uoto uolui[t] cogno[s]c[ere m]at[re]m?
Te lyra, te cithara mira cum uoce fleuerunt,
Te iuuenes cuncti patriae fleuere dolente[s],
10
Quis lacrimae numquam poterint sedare dolorem.
[P]urpurei flores mutati [lumi]ne pulchro
Depinge]nt tumulum, titu[li q]uem littera fulgens
Declarat niueo lapidis distincta metallo.
Hexameters |