CLE 00216

Queri necesse est de puellula dulci.

Ne tu fuisses, si futura tam grata

Breui reuerti, unde nobis edita,

Natiuom esset et parentibus luctu.

5

Semissem anni uixit et dies octo,

Rosa simul floriuit et statim periit.

 

Iambic meters