CLE 00215

Per haec sepulchra perque quos colis Manes

His parce tumulis ingredi pedem saepe:

Sic nunquam doleas atque triste suspires,

Quantum doloris titulus iste testatur.

 

Iambic meters